2 Chronicles 24

. etc. RAB. Joas rex sacerdotes arguit, etc., usque ad ne per negligentiam doctorum pereat auditorum multitudo. . etc. Non quod filios tunc habuerit, quia Ochozia mortuo, eo quod non habuerat filium, omne semen regium interficere molita est, sed filios ejus sacerdotes idolorum nominat, qui templum spoliaverant, et ex ornamentis ejus idola sua exornaverant, saepe enim filii imitatores dicuntur. . etc. Hoc faciunt apostoli, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini semina per mundum sparserunt, ut operarios voluntati Dei idoneos auditoribus praeficerent: quorum alii fabricant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Dei praeparant. Alii sarta tecta faciebant, quando illa quae per haeresim vel schismata rupta fuerant, reaedificabant. Alii saxa caedunt, cum duros corde, et incredulos fortiter increpant. Alii metalla ferri et aeris, cum robur fidei, et confessionem catholicae veritatis ab unoquoque expetunt, ut impleatur domus Dei, juxta illud. Ephes. 4.. . etc. Videtur contrarium quod legitur in libro Regum: IV Reg. 12.. Sed non hic dicitur, quod de eadem pecunia quae offerebatur a populo in templo Domini ad instaurationem domus Dei facta fuerunt sacra vasa in ministerium templi et ad holocausta, sed de reliqua parte pecuniae, id est, de ea quae aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri, ut in diversis temporibus pecuniae oblatae diversae facturae materiam praeberent, sicut alia est doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, alia qua perfecti instruuntur ad plenitudinem. . RAB., ex Hieron. Tradunt Hebraei principes Juda regem ut Deum adorasse, et illum libenter accepisse: unde nimis Dominum offendit, et subito expertus est iram quam meruit. Ob hanc etiam culpam Herodes legitur in Actibus apostolorum ab angelo percussus. . etc. RAB. Dominus in Evangelio Zachariam inter templum et altare occisum memorans, etc., usque ad quae Siloam dicunt, rubra saxa monstrantes Zachariae sanguine putant esse polluta. etc. Asserunt Hebraei Ammonitas et Moabitas insidiatos esse regi Joas pro injusta nece Zachariae ad exaggerandam malitiam Israelitarum, qui ulcisci noluerunt sacerdotem Dei, quem vindicaverunt filii alienigenarum. .
Copyright information for VulgGlossa